COCHLEA

COCHLEA
I.
COCHLEA
Graece κόχλος, ex Hebr. thachla, unde Graeci κάχλη et κάλχη, pro purpura, hincque κόχλος et κογχύλιον, sepeciatim de purpuraria concha, sormaverunt. Perictyone Pythagorica, l. de Concinnitate mul. Διφᾶςθαι εἵματα ἐοικότα λίην καὶ ποικίλα ὐπὸ ςθαλαςςίης βάψιος κόχλου, μωρίη πολλὴ, Festes quaerere valde splendidas et varias ex marino tinctu cochleae (i. e. purpurae seu conchylii) insignis est stultitia. naumachius,
Εἵματα δ᾿ εἰναλίης ἐρυθαίνεται αἵματι κόχλου,
Vestes marinae inficiuntur cruore cochleae.
Nonnus, Dionysiac. l. 40.
Καὶ Τυρίης οκοπίαζε δεδευμένα φάρεα κόχλῳ.
Et Tyriae (regionis) cochleâ tinctas vestes conspexit.
Et paulo post, de cane Herculis,
Χιονέας πορφύρε παρηΐδας αἵματι κόχλου.
Niveas purpuravit malas sanguine cochleae etc.
Qua de re vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 5. c. 9. et infra Concha Purpuraria. alias vox latius extenditur, ut Cochleas quoque terrestres significet, quas rore victitare, si vero nihil illis de caelo in fluat, propriô succô sustentari, tradit Symmachus. Aiuni cochleas, cum sitiunt aeris, qtque illis de caelo nihil liquitur, succô propriô victitare. Ea res mihi usu venit, qui desertus eloquit tui pastu, me adhuc voce sustentor. At postquam Romanorum luxus etiam hisce manum inicere coepit, mox saginandi eas reperta ratio. Plin. l. 9. c. 56. Quin et saginam carum commentus est sapa et farre, altisque generibus, ve cochleae quoque altiles ganeam implerent. Cuius artis gloriâ in eam magnitudinem perductas, ut octo quadrantes implerent singularum calices, auclor sit M. Varro. Ubi sagina, ἡ σίτευσις, quae altiles cochleas faciebat. Inprimis vero, Cochleae Solitanae, in Africa, magni apud Veteres nominis, Varro, de Re Rust. l. 3. c. 14. Mediocres, quae ex Africa afferuntur; non quod in his regionibus quibusdam locis eae magnitudinibus non sint dispariles. Nam et valde amplae sunt quaedam ex Africa, quae vocantur Solitanae; ita ut in eas LXXX. quadrantes conici possint. Plin. l. 30. c. 6. Laudatissimae autem sunt Africane, ex his Solitanae. Quarum vivaria quis primus instituerit, idem exponit, l. 9. c. 56. Cochlearum vivaria instituit Fulvius Hirpinus --- distincius quidem generibus earum. Separtatim ut essent albae, quae in Reatino agro nascuntur: separatim Illyricae, quibus magnitudo praecipua: Asricanae, quibus fecunditas ex his Solitanae, quibus nobilitas etc. Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 30. In Musaeo Kircheriano Romae, Cochleas pentadactylas cum 5. aut pluribus acutis appendicibus, quarum nonnullis turbinatae testeae, aliae caelaturâ inaequales, scabrae, rugosae; non paucae claviculatim intortae, umbilicatae, cylindroides, asservari, refert Georg. de Sepibus, in Descr. eius p. 28. A Cochleis, dicuntur Festo Cochlacae lapides, ex flumine rotundi, ad cochlearum similitudinem, e quibus parietes fieri, in quorum commissoris nascatur scolopendrion, tradit Dioscorides, apud Salmas. ad Solin. p. 1295.
II.
COCHLEA
Κοχλίας, nomen machinae, quâ Aegypti aquam hauriebant, rigandis agris: eius descriptionem vide apud Vitruvium, l. 10. c. 11. Item species sortilegii, apud medii aevi Scriptores. Vide supra in voce Caucularii.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Cochlea — Cross section of the cochlea …   Wikipedia

  • Cochlea — Cochlea, Schnecke, in die ⇒ knöcherne Schnecke eingelagerter, ihren Windungen folgender, häutiger Blindsack im Innenohr der Säuger, der in drei Räume geteilt ist: einen mittleren, den von Endolymphe erfüllten Schneckengang (Scala media), der als… …   Deutsch wörterbuch der biologie

  • cochlea — 1680s, spiral cavity of the inner ear, from L. cochlea snail shell, from Gk. kokhlias snail, screw, etc., from kokhlos spiral shell, perhaps related to konkhos mussel, conch …   Etymology dictionary

  • Cochlea — Coch le*a (k[o^]k l[ e]*[.a]), n. [L., a snail, or snail shell, Gr. kochli as a snail, fr. ko chlos a shellfish with a spiral shell.] (Anat.) An appendage of the labyrinth of the internal ear, which is elongated and coiled into a spiral in… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Cochlĕa — (lat.), 1) Schnecke, daher Cochlearium, Behältniß, in dem die zu verspeisenden Schnecken gemästet wurden; 2) Wasserschraube, bes. C. Archimedis; 3) Schneckenwendeltreppe; 4) C. auris (Anat.), Ohrschnecke, s. Ohr …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cochlĕa — (lat.), die Schnecke im Ohr (s.d.); Cochleae, die gehäusetragenden Schnecken …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • cochlea — ► NOUN (pl. cochleae) ▪ the spiral cavity of the inner ear, containing an organ which produces nerve impulses in response to sound vibrations. DERIVATIVES cochlear adjective. ORIGIN Latin, snail shell or screw , from Greek kokhlias …   English terms dictionary

  • cochlea — [käk′lē ə, kōk′lē ə] n. pl. cochleae [käk′lē ē΄] or cochleas [ModL < L < Gr kochlias, snail, snail shell < kochlos, shellfish; akin to konchē: see CONCH] the spiral shaped part of the inner ear, containing the cochlear nerve endings: see …   English World dictionary

  • Cochlea — Ausguss eines menschlichen Labyrinths Die Hörschnecke (lat. Cochlea) ist ein Teil des Innenohrs und stellt das Rezeptorfeld für die Hörwahrnehmung dar. Inhaltsverzeichnis 1 Aufbau der Hörschnecke …   Deutsch Wikipedia

  • cochlea — A conical cavity in the petrous portion of the temporal bone, forming one of the divisions of the labyrinth or internal ear. It consists of a spiral canal making two and a half turns around a central core of spongy bone …   Medical dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”